Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.73 Plin. Nat. 37.74 (English) >>Plin. Nat. 37.75

37.74

veras a falsis discernere magna difficultas, quippe cum inventum sit ex veris generis alterius in aliud falsas traducere, ut sardonyches e ternis glutinentur gemmis ita, ut deprehendi ars non possit, aliunde nigro, aliunde candido, aliunde minio sumptis, omnibus in suo genere probatissimis. quin immo etiam exstant commentarii

-- --

auctorum - quos non equidem demonstrabo - , quibus modis ex crystallo smaragdum tinguant aliasque tralucentes, sardonychem e sarda, item ceteras ex aliis; neque enim est ulla fraus vitae lucrosior. nos contra rationem deprendendi falsas demonstrabimus, quando etiam luxuriam adversus fraudes muniri deceat. igitur praeter illa, quae in principatu cuiusque generis privatim diximus, tralucentes matutino probari censent aut, si necesse est, in quartam horam; postea vetant. experimenta pluribus modis constant: primum pondere, graviores enim sunt verae; dein frigore, eaedem namque in ore gelidiores sentiuntur; post haec corpore. ficticiis pusula e profundo apparet, scabritia in cute et capillamenta, fulgoris inconstantia, priusquam ad oculos perveniat, desinens nitor. decussi fragmenti, quod in lamina ferrea uratur,

-- --

efficacissimum experimentum excusate mangones gemmarum recusant, similiter et limae probationem. obsianae fragmenta veras gemmas non scariphant, in ficticiis scariphatio omnis candicat. iam tanta differentia est, ut aliae ferro scalpi non possint, aliae non nisi retuso, omnes autem adamante. plurimum vero in iis terebrarum proficit fervor.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.73 Plin. Nat. 37.74 (English) >>Plin. Nat. 37.75

Powered by PhiloLogic