Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.8 Plin. Nat. 37.9 (English) >>Plin. Nat. 37.10

37.9

contraria huic causa crystallum facit, gelu vehementiore concreto. non aliubi certe reperitur quam ubi maxime hibernae nives rigent, glaciemque esse certum est, unde nomen graeci dedere. oriens et hanc mittit, quoniam indicae nulla praefertur. nascitur et in asia, vilissima circa alabanda et orthosiam finitimisque, item in cypro, sed laudata in europa alpium iugis. iuba auctor est et in quadam insula rubri maris ante arabiam sita nasci, quae necron vocetur, et in ea, quae iuxta gemmam topazum ferat, cubitalemque effossam a pythagora ptolemaei praefecto; cornelius bocchus et in lusitania perquam mirandi ponderis in ammaeensibus iugis, depressis ad libramentum aquae puteis. hoc mirum,

-- --

quod xenocrates ephesius tradit, aratro in asia et cypro excitari; non enim reperiri in terreno nec nisi inter cautes creditum fuerat. similius veri est, quod idem xenocrates tradit, et torrentibus saepe deportari. sudines negat nisi ad meridiem spectantibus locis nasci. quod certum est, non reperitur in aquosis, quamquam in regione praegelida, vel si ad vada usque glacientur amnes. e caelesti umore puraque nive id fieri necesse est; ideo caloris inpatiens nisi in frigido potu abdicatur. quare nascatur sexangulis lateribus, non facile ratio iniri potest, eo magis quod neque in mucronibus eadem species est et ita absolutus laterum levor est, ut nulla id arte possit aequari.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.8 Plin. Nat. 37.9 (English) >>Plin. Nat. 37.10

Powered by PhiloLogic