Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.10 Plin. Nat. 4.11 (English) >>Plin. Nat. 4.12

4.11

ab isthmi angustiis hellas incipit, nostris graecia appellata. in ea prima attice, antiquitus acte vocata. attingit isthmum parte sui quae appellatur megaris ab colonia megara, e regione pagarum. duo haec oppida excurrente peloponneso sita sunt, utraque ex parte velut in umeris helladis, pagaei et amplius aegosthenenses contributi megarensibus. in ora autem portus schoenos, oppida sidous, cremmyon, scironia saxa vi longitudine,

-- --

gerania, megara, eleusin. fuere et oenoe et probalinthos. nunc sunt ab isthmo lv piraeus et phalera portus, v muro recedentibus athenis iuncti. libera haec civitas nec indiga ullius praeconii amplius: tanta claritas superfluit. in attica fontes cephisia, larine, callirroe enneacrunos, montes brilessus, aegialeus, icarius, hymettus, lycabettus, locus ilisos. a piraeo xlv sunium promunturium, thoricos promunturium, potamos, steria, brauron, quondam oppida, rhamnus pagus, locus marathon, campus thriasius, oppidum melita et oropus in confinio boeotiae.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.10 Plin. Nat. 4.11 (English) >>Plin. Nat. 4.12

Powered by PhiloLogic