Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.11 Plin. Nat. 4.12 (English) >>Plin. Nat. 4.13

4.12

cuius anthedon, onchestos, thespiae liberum oppidum, lebadea nec cedentes athenis claritate quae cognominantur boeotiae thebae, duorum numinum liberi atque herculis, ut volunt, patria. et musis natalem in nemore heliconis adsignant. datur et his thebis saltus

-- --

cithaeron, amnis ismenus. praeterea fontes in boeotia oedipodia, psamathe, dirce, epicrane, arethusa, hippocrene, aganippe, gargaphie. montes extra praedictos mycalesus, hadylius, acontius. reliqua oppida inter megaricam et thebas eleutherae, haliartus, plataeae, pherae, aspledon, hyle, thisbe, erythrae, glissa, copae, iuxta cephisum amnem lamiae et anichiae, medeon, phlygone, acraephia, coronea, chaeronea. in ora autem infra thebas ocalee, eteonos, scolos, schoenos, peteon, hyrie, mycalesos, ireseum et eleon, ollarum, tanagra, liber populus, et in ipsis faucibus euripi, quem facit obiecta insula euboea, aulis capaci nobilis portu. boeotos hyantas antiquitus dixere. locri deinde epicnemidii cognominantur, olim leleges appellati, per quos amnis cephisus defertur in mare.

-- --

oppida opus, unde et sinus opuntius, cynus. phocidis in litore unum daphnus, introrsus autem larisa, elatea et in ripa cephisi, ut diximus, lilaea delphosque versae cnemis et hyampolis. rursus locrorum ora, in qua larumna, thronium, iuxta quod boagrius amnis defertur in mare. oppida narycum, alope, scarphia. postea maliacus sinus ab incolis dictus, in quo oppida halcyone, aegonia, phalara. doris deinde, in qua sparthos, erineon, boion, pindus, cytinum. doridis a tergo mons oeta est.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.11 Plin. Nat. 4.12 (English) >>Plin. Nat. 4.13

Powered by PhiloLogic