Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.13 Plin. Nat. 4.14 (English) >>Plin. Nat. 4.15

4.14

in thessalia autem orchomenus, minyius antea dictus, et oppidum alimon, ab aliis holmon, atrax, palamna, fons hyperia, oppida pherae, quarum a tergo pieria ad macedoniam protenditur, larisa, gomphi, thebae thessalae, nemus pteleon, sinus pagasicus, oppidum pagasa, idem postea demetrias dictum, tricca, pharsali campi cum civitate libera, crannon, iletia. montes phthiotidis nymphaeus, quodam topiario naturae opere spectabilis, buzygaeus, donacoessa, bromiaeus, daphusa, chimarone, athamas, stephane. in thessalia quattuor atque triginta, quorum nobilissimi cercetii, olympus pierius, ossa, cuius ex adverso pindus et othrys, lapitharum sedes, hi ad occasum vergentes, ad ortus pelius, omnes theatrali modo inflexi, caveatis ante eos lxxv urbibus. flumina thessaliae apidanus, phoenix, enipeus, onochonus, pamisus, fons messeis, lacus boebeis et ante cunctos claritate

-- --

penius, ortus iuxta gomphos interque ossam et olympum nemorosa convalle defluens d stadiis, dimidio eius spatii navigabilis. in eo cursu tempe vocant, v passuum longitudine et ferme sesquiiugeri latitudine, ultra visum hominis attollentibus se dextra laevaque leniter convexis iugis, intus silva late viridante, ac labitur penius viridis calculo, amoenus circa ripas gramine, canorus avium concentu. accipit amnem horcon nec recipit, sed olei modo supernatantem, ut dictum est homero, brevi spatio portatum abdicat, poenales aquas dirisque genitas argenteis suis misceri recusans.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.13 Plin. Nat. 4.14 (English) >>Plin. Nat. 4.15

Powered by PhiloLogic