Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.19 Plin. Nat. 4.20 (English) >>Plin. Nat. 4.21

4.20

tertius europae sinus ad hunc modum clauditur. montes extra praedictos thraciae edonus, gygemeros, meritus, melamphyllos. flumina in hebrum cadentia

-- --

bargus, syrmus. macedoniae, thraciae, hellesponti longitudo est supra dicta; quidam dccxx faciunt. latitudo ccclxxxiiii est. aegaeo mari nomen dedit scopulus inter tenedum et chium verius quam insula, aex nomine a specie caprae, quae ita graecis appellatur, repente e medio mari exiliens. cernunt eum ab dextera parte antandrum navigantes ab achaia, dirum ac pestiferum. aegaei pars myrtoo datur. appellatur ab insula parva, quae cernitur macedoniam a geraesto petentibus haut procul euboeae carysto. romani omnia haec maria duobus nominibus appellant, macedonicum quacumque macedoniam aut thraciam attingit, graeciense qua graeciam adluit. nam graeci et ionium dividunt in siculum ac creticum ab insulis, item icarium, quod est inter samum et myconum. cetera nomina sinus dedere quod diximus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.19 Plin. Nat. 4.20 (English) >>Plin. Nat. 4.21

Powered by PhiloLogic