Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.23 Plin. Nat. 4.24 (English) >>Plin. Nat. 4.25

4.24

euboea, et ipsa avolsa boeotiae, tam modico interfluente euripo, ut ponte iungantur, ad meridiem promunturiis duobus, geraesto ad atticam vergente et ad

-- --

hellespontum caphereo, insignis, a septentrione cenaeo, nusquam latitudinem ultra xl extendit, nusquam intra mm contrahit, sed in longitudinem universae boeotiae ab attica ad thessaliam usque praetenta in cl, circuitu vero ccclxv. abest ab hellesponto parte capherei ccxxv, urbibus quondam pyrrha, porthmo, neso, cerintho, oreo, dio, aedepso, oechalia, nunc chalcide, cuius ex adverso in continente aulis est, geraesto, eretria, carysto, oritano, artemisio, fonte arethusa, flumine lelanto aquisque calidis quae ellopiae vocantur nobilis, notior tamen marmore carystio. antea vocitata est chalcodontis aut macris, ut dionysius et ephorus tradunt, ut aristides, macra, ut callidemus, chalcis aere ibi primum reperto, ut menaechmus, abantias, ut poetae vulgo, asopis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.23 Plin. Nat. 4.24 (English) >>Plin. Nat. 4.25

Powered by PhiloLogic