Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.25 Plin. Nat. 4.26 (English) >>Plin. Nat. 4.27

4.26

et hactenus quidem cycladas servant, ceteras quae secuntur sporadas. sunt autem helene, phacusa, nicasia, schinusa, pholegandros et a naxo xxxviii p. icaros, quae nomen mari dedit, tantundem ipsa in longitudinem patens, cum oppidis duobus tertio amisso, antea vocitata doliche et macris et ichthyusa. sita est ab exortu solstitiali deli l eademque a samo xxxv, inter euboeam

-- --

et andrum x passuum freto, ab ea geraestum cxii d passuum. nec deinde servari potest ordo; acervatim ergo ponentur reliquae. scyros, ios a naxo xviii, homeri sepulchro veneranda, longitudine xxii, antea phoenice appellata, odia, oletandros. gyara cum oppido, circuitu xv p., abest ab andro lxii, ab ea syrnos lxxx, cynethus, telos unguento nobilis, a callimacho agathusa appellata, donusa, patmus circuitu xxx, corassiae, lebinthus, gyrus, cinara, sicinus quae antea oenoe, heraclia quae onus, casos quae astrabe, cimolos quae echinusa, melos cum oppido, quam aristides mimblida appellat, aristoteles zephyriam, callimachus mimallida, heraclides siphin et acytan; haec insularum rotundissima est. buporthmos,

-- --

machia, hypere, quondam patage, ut alii, platage, nunc amorgos, polyaegas, sapyle, thera, cum primum emersit, calliste dicta. ex ea avolsa postea therasia, atque inter duas enata mox automate, eadem hiera, et in nostro aevo thia iuxta easdem enata. distat ios a thera xxv p. secuntur lea, ascania, anaphe, hippuris. astypalaea, liberae civitatis, circuitus lxxxviii, abest a cadisto cretae cxxv, ab ea platea lx, unde caminia xxxviii, azibintha, lamse, atragia, pharmacusa, thetaedia, chalcia, calymna, in qua oppidum, coos, eulimna, a qua carpathum, quae nomen carpathio mari dedit, xxv. inde rhodum africo vento l, a carpatho casum vii, a caso samonium, cretae promunturium, xxx. in euripo autem euboico

-- --

primo fere introitu petaliae iiii insulae et in exitu atalante. cyclades et sporades ab oriente litoribus icariis asiae, ab occidente myrtois atticae, a septentrione aegaeo mari, a meridie cretico et carpathio inclusae per dcc in longitudinem et per cc in latitudinem iacent.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.25 Plin. Nat. 4.26 (English) >>Plin. Nat. 4.27

Powered by PhiloLogic