Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.29 Plin. Nat. 4.30 (English) >>Plin. Nat. 4.31

4.30

ab eo in plenum quidem omnes scytharum

-- --

sunt gentes, varie tamen litori adposita tenuere, alias getae, daci romanis dicti, alias sarmatae, graecis sauromatae, eorumque hamaxobii aut aorsi, alias scythae degeneres et a servis orti aut trogodytae, mox alani et rhoxolani; superiora autem inter danuvium et hercynium saltum usque ad pannonica hiberna carnunti germanorumque ibi confinium, campos et plana iazyges sarmatae, montes vero et saltus pulsi ab iis daci ad pathissum amnem, a maro, sive duria est a suebis regnoque vanniano dirimens eos, aversa basternae tenent aliique inde germani. agrippa totum eum tractum ab histro ad oceanum bis ad decies centenum milium passuum in longitudinem, quattuor milibus minus cccc in latitudinem, ad flumen vistlam a desertis sarmatiae prodidit. scytharum nomen usquequaque transiit in sarmatas atque germanos. nec aliis prisca illa duravit appellatio quam qui extremi gentium harum, ignoti prope ceteris mortalibus, degunt.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.29 Plin. Nat. 4.30 (English) >>Plin. Nat. 4.31

Powered by PhiloLogic