Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.32 Plin. Nat. 4.33 (English) >>Plin. Nat. 4.34

4.33

sed a carcinite taurica incipit, quondam mari circumfusa et ipsa qua nunc campi iacent; dein vastis attollitur iugis. triginta sunt eorum populi, ex iis mediterranei xxiii; vi oppida orgocini, characeni, assyrani, stactari, acisalitae, caliordi. iugum ipsum scythotauri tenent;

-- --

cluduntur ab occidente cherroneso nea, ab ortu scythis satarcis. in ora a carcine oppida taphrae in ipsis angustiis paeninsulae, mox heraclea cherronesus, libertate a romanis donatum; megarice vocabatur antea, praecipui nitoris, in toto eo tractu custoditis graeciae moribus, v passuum ambiente muro. inde parthenium promunturium, taurorum civitas placia, symbolum portus, promunturium criu metopon adversum carambico asiae promunturio, per medium euxinum procurrens clxx intervallo, quae maxime ratio scythici arcus formam efficit. ab eo taurorum portus multi et lacus. oppidum theodosia a criu metopo cxxv p., a cherroneso vero clxv. ultra fuere oppida cytae, zephyrium, acrae, nymphaeum, dia. restat longe validissimum in ipso bospori introitu panticapaeum milesiorum, a theodosia lxxxvii d p., a cimmerio vero oppido trans fretum sito mm d, ut diximus, passuum. haec ibi latitudo asiam ab europa separat, eaque ipsa pedibus plerumque pervia glaciato freto. bospori cimmerii longitudo xii d passuum. oppida habet hermisium, myrmecium

-- --

et intus insulam alopecen. per maeotim autem ab extremo isthmo, qui locus taphrae vocatur, ad os bospori cclx longitudo colligit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.32 Plin. Nat. 4.33 (English) >>Plin. Nat. 4.34

Powered by PhiloLogic