a taphris per continentem introrsus tenent auchetae, apud quos hypanis oritur, neuroe, apud quos borysthenes, geloni, thyssagetae, budini, basilidae et caeruleo capillo agathyrsi. super eos nomades, deinde anthropophagi, a buce vero super maeotim sauromatae et essedones. at per oram ad tanain usque maeotae, a quibus lacus nomen accepit, ultimique a tergo eorum arimaspi. mox ripaei montes et adsiduo nivis casu pinnarum similitudine pterophoros appellata regio, pars mundi damnata a rerum natura et densa mersa caligine neque in alio quam rigoris opere gelidisque aquilonis conceptaculis.