Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.34 Plin. Nat. 4.35 (English) >>Plin. Nat. 4.36

4.35

pone eos montes ultraque aquilonem gens felix, si credimus, quos hyperboreos appellavere, annoso degit aevo, fabulosis celebrata miraculis. ibi creduntur esse cardines mundi extremique siderum ambitus semenstri luce et una

-- --

die solis adversi, non, ut imperiti dixere, ab aequinoctio verno in autumnum: semel in anno solstitio oriuntur iis soles brumaque semel occidunt. regio aprica, felici temperie, omni adflatu noxio carens. domus iis nemora lucique, et deorum cultus viritim gregatimque, discordia ignota et aegritudo omnis. mors non nisi satietate vitae epulatis delibutoque senio luxu e quadam rupe in mare salientibus; hoc genus sepulturae beatissimum. quidam eos in prima parte asiae litorum posuere, non in europa, quia sunt ibi similitudine et situs attacorum nomine. alii medios fecere eos inter utrumque solem, antipodum occasus exorientemque nostrum, quod fieri nullo modo potest tam vasto mari interveniente. qui alibi quam in semenstri luce constituere eos, serere matutinis, meridie metere, occidente fetus arborum decerpere, noctibus in specus condi tradiderunt. nec licet dubitare de gente ea: tot auctores produnt frugum primitias solitos delum mittere apollini, quem praecipue colunt. virgines ferebant eas, hospitiis gentium per annos aliquot venerabiles, donec violata fide in proximis accolarum finibus deponere sacra ea instituere iique ad conterminos deferre atque ita delum

-- --

usque. mox et hoc ipsum exolevit. sarmatiae, scythiae, tauricae omnisque a borysthene amne tractus longitudo dcccclxxx, latitudo dccxvi a m. agrippa tradita est. ego incertam in hac terrarum parte mensuram arbitror.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.34 Plin. Nat. 4.35 (English) >>Plin. Nat. 4.36

Powered by PhiloLogic