Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.37 Plin. Nat. 4.38 (English) >>Plin. Nat. 4.39

4.38

exeundum deinde est, ut extera europae dicantur, transgressisque ripaeos montes litus oceani septentrionalis in laeva, donec perveniatur gadis, legendum. insulae complures sine nominibus eo situ traduntur, ex quibus ante scythiam quae appellatur baunonia unam abesse diei cursu, in quam veris tempore fluctibus electrum eiciatur, timaeus prodidit. reliqua litora incerta. signata fama septentrionalis oceani. amalchium eum hecataeus appellat a parapaniso amne, qua scythiam adluit, quod nomen eius gentis lingua significat congelatum. philemon morimarusam a cimbris vocari, hoc est mortuum mare, inde usque ad promunturium rusbeas, ultra deinde cronium. xenophon lampsacenus a litore scytharum tridui navigatione insulam esse inmensae magnitudinis balciam tradit, eandem pytheas basiliam nominat. feruntur et

-- --

oeonae, in quibus ovis avium et avenis incolae vivant, aliae, in quibus equinis pedibus homines nascantur, hippopodes appellati, phanesiorum aliae, in quibus nuda alioqui corpora praegrandes ipsorum aures tota contegant.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.37 Plin. Nat. 4.38 (English) >>Plin. Nat. 4.39

Powered by PhiloLogic