Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.38 Plin. Nat. 4.39 (English) >>Plin. Nat. 4.40

4.39

incipit deinde clarior aperiri fama ab gente inguaeonum, quae est prima in germania. mons saevo ibi, inmensus nec ripaeis iugis minor, inmanem ad cimbrorum usque promunturium efficit sinum, qui codanus vocatur, refertus insulis, quarum clarissima est scatinavia, inconpertae magnitudinis, portionem tantum eius, quod notum sit, hillevionum gente quingentis incolente pagis: quare alterum orbem terrarum eam appellant. nec minor est opinione aeningia. quidam haec habitari ad vistlam usque fluvium a sarmatis, venedis, sciris, hirris tradunt, sinum cylipenum vocari et in ostio eius insulam latrim,

-- --

mox alterum sinum lagnum, conterminum cimbris. promunturium cimbrorum excurrens in maria longe paeninsulam efficit, quae tastris appellatur. xxiii inde insulae romanis armis cognitae. earum nobilissimae burcana, fabaria nostris dicta a frugis multitudine sponte provenientis, item glaesaria a sucino militiae appellata, barbaris austeravia, praeterque actania.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.38 Plin. Nat. 4.39 (English) >>Plin. Nat. 4.40

Powered by PhiloLogic