Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.39 Plin. Nat. 4.40 (English) >>Plin. Nat. 4.41

4.40

toto autem mari ad scaldim usque fluvium germaniae accolunt gentes, haud explicabili mensura: tam inmodica prodentium discordia est. graeci et quidam nostri xxv oram germaniae tradiderunt, agrippa cum raetia et norico longitudinem dcxxxvi, latitudinem ccxlviii, raetiae prope unius maiore latitudine, sane circa excessum eius subactae; nam germania multis postea annis nec tota percognita est. si coniectare permittitur, haut multum ora deerit graecorum opinioni et longitudini ab agrippa proditae. germanorum genera quinque: vandili, quorum pars burgodiones, varinnae,

-- --

charini, gutones. alterum genus inguaeones, quorum pars cimbri, teutoni ac chaucorum gentes. proximi autem rheno istuaeones, quorum * * * mediterranei hermiones, quorum suebi, hermunduri, chatti, cherusci. quinta pars peucini, basternae, supra dictis contermini dacis. amnes clari in oceanum defluunt guthalus, visculus sive vistla, albis, visurgis, amisis, rhenus, mosa. introrsus vero nullo inferius nobilitate hercynium iugum praetenditur. in rheno autem ipso, prope c in longitudinem, nobilissima batavorum insula et cannenefatium et aliae frisiorum, chaucorum, frisiavonum, sturiorum, marsaciorum, quae sternuntur inter helinium ac flevum. ita appellantur ostia, in quae effusus rhenus a septentrione in lacus, ab occidente in amnem mosam se spargit, medio inter haec ore modicum nomini suo custodiens alveum.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.39 Plin. Nat. 4.40 (English) >>Plin. Nat. 4.41

Powered by PhiloLogic