Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.40 Plin. Nat. 4.41 (English) >>Plin. Nat. 4.42

4.41

ex adverso huius situs britannia insula, clara graecis nostrisque monimentis, inter septentrionem et occidentem iacet, germaniae, galliae, hispaniae, multo maximis europae partibus, magno intervallo adversa. albion ipsi nomen fuit, cum britanniae vocarentur omnes de quibus mox paulo dicemus. haec abest a gesoriaco morinorum gentis litore proximo traiectu l. circuitu patere xxxxviii lxxv pytheas et isidorus tradunt, xxx prope iam annis notitiam eius romanis armis non ultra vicinitatem silvae calidoniae propagantibus. agrippa longitudinem dccc esse, latitudinem ccc credit, eandem hiberniae, sed longitudinem cc minorem. super eam haec sita abest brevissimo transitu a silurum gente xxx. reliquarum nulla cxxv amplior circuitu proditur. sunt autem xl orcades, modicis inter se discretae spatiis, vii haemodae, xxx hebudes et inter hiberniam ac britanniam mona, monapia, riginia, vectis, silumnus, andros,

-- --

infra vero samnis et axanthos et ab adversa in germanicum mare sparsae glaesiae, quas electridas graeci recentiores appellavere, quod ibi electrum nasceretur. ultima omnium quae memorantur tyle, in qua solstitio nullas esse noctes indicavimus, cancri signum sole transeunte, nullosque contra per brumam dies. hoc quidam senis mensibus continuis fieri arbitrantur. timaeus historicus a britannia introrsus sex dierum navigatione abesse dicit insulam ictim, in qua candidum plumbum proveniat; ad eam britannos vitilibus navigiis corio circumsutis navigare. sunt qui et alias prodant, scandias, dumnam, bergos maximamque omnium berricen, ex qua in tylen navigetur. a tyle unius diei navigatione mare concretum a nonnullis cronium appellatur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.40 Plin. Nat. 4.41 (English) >>Plin. Nat. 4.42

Powered by PhiloLogic