Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.41 Plin. Nat. 4.42 (English) >>Plin. Nat. 4.43

4.42

gallia omnis comata uno nomine appellata in tria populorum genera dividitur, amnibus maxime distincta. a scalde ad sequanam belgica, ab eo ad garunnam celtica eademque lugdunensis, inde ad pyrenaei

-- --

montis excursum aquitanica, aremorica antea dicta. universam oram xvii l agrippa, galliarum inter rhenum et pyrenaeum atque oceanum ac montes cebennam et iures, quibus narbonensem galliam excludit, longitudinem ccccxx, latitudinem cccxviii computavit. a scaldi incolunt texero texuandri pluribus nominibus, dein menapi, morini ora marsacis iuncti pago qui gesoriacus vocatur, britanni, ambiani, bellovaci, bassi. introrsus catoslugi, atrebates, nervi liberi, veromandui, suaeuconi, suessiones liberi, vlmanectes liberi, tungri, sunuci, frisiavones, baetasi, leuci liberi, treveri liberi antea et lingones foederati, remi foederati, mediomatrici, sequani, raurici,

-- --

helveti, coloniae equestris et raurica. rhenum autem accolentes germaniae gentium in eadem provincia nemetes, triboci, vangiones, in vbis colonia agrippinensis, guberni, batavi et quos in insulis diximus rheni.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.41 Plin. Nat. 4.42 (English) >>Plin. Nat. 4.43

Powered by PhiloLogic