Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.49 Plin. Nat. 4.50 (English) >>Plin. Nat. 4.51

4.50

ex adverso celtiberiae conplures sunt insulae, cassiterides dictae graecis a fertilitate plumbi, et e regione arrotrebarum promunturi deorum vi, quas aliqui fortunatas appellavere. in ipso vero capite baeticae ab ostio freti p. xxv gadis, longa, ut polybius scribit, xii, lata iii. abest a continente proxima parte minus pedes dcc, reliqua plus vii. ipsius spatium xv est. habet oppidum civium romanorum, qui appellantur augustani vrbe iulia gaditana. ab eo latere, quo hispaniam spectat, passibus fere c altera insula est, longa m passus, m lata, in qua prius oppidum gadium fuit. vocatur ab ephoro et philistide erythea, a timaeo et sileno aphrodisias, ab indigenis iunonis.

-- --

maiorem timaeus cotinusam aput eos vocitatam ait; nostri tarteson appellant, poeni gadir, ita punica lingua saepem significante. erythea dicta est, quoniam tyri aborigines earum orti ab erythro mari ferebantur. in hac geryones habitasse a quibusdam existimatur, cuius armenta hercules abduxerit. sunt qui aliam esse eam et contra lusitaniam arbitrentur, eodemque nomine quandam ibi appellant.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.49 Plin. Nat. 4.50 (English) >>Plin. Nat. 4.51

Powered by PhiloLogic