Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.50 Plin. Nat. 4.51 (English) >>Plin. Nat. 4.52

4.51

peracto ambitu europae reddenda consummatio est, ne quid non in expedito sit noscere volentibus. longitudinem eius artemidorus atque isidorus a tanai gades lxxxvii xiiii prodiderunt. polybius latitudinem europae ab italia ad oceanum scripsit xii l esse, etiam tum incomperta magnitudine. est autem ipsius italiae, ut diximus, x xx ad alpes, unde lugdunum et ad portum

-- --

morinorum britannicum, qua videtur mensuram agere polybius, xi lxviiii. sed certior mensura ac longior ad occasum solis aestivi ostiumque rheni per castra legionum germaniae ab iisdem alpibus derigitur, xii xliii.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.50 Plin. Nat. 4.51 (English) >>Plin. Nat. 4.52

Powered by PhiloLogic