Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.5 Plin. Nat. 4.6 (English) >>Plin. Nat. 4.7

4.6

peloponnesus, apia antea appellata et pelasgia, paeninsula haut ulli terrae nobilitate postferenda, inter duo maria aegaeum et ionium, platani folio similis propter angulosos recessus, circuitu dlxiii p. colligit auctore isidoro; eadem per sinus paene tantundem adicit. angustiae, unde procedit, isthmos appellatur. in eo loco

-- --

inrumpentia e diverso quae dicta sunt maria a septentrione et exortu eius omnem ibi latitudinem vorant, donec contrario incursu tantorum aequorum v milium passuum intervallo exesis utrimque lateribus angusta cervice peloponnesum contineat hellas. corinthiacus hinc, illinc saronicus appellatur sinus; lecheae hinc, cenchreae illinc angustiarum termini, longo et ancipiti navium ambitu quas magnitudo plaustris transvehi prohibet. quam ob causam perfodere navigabili alveo angustias eas temptavere demetrius rex, dictator caesar, gaius princeps, domitius nero, nefasto, ut omnium exitu patuit, incepto. in medio hoc intervallo, quod isthmon appellavimus, adplicata colli habitatur colonia corinthus, antea ephyra dicta, sexagenis ab utroque litore stadiis, e summa sua arce, quae vocatur acrocorinthos, in qua fons pirene, diversa duo maria prospectans. lxxxviii p. ad corinthiacum sinum traiectus est patras a leucade. patrae, colonia in longissimo promunturio peloponnesi condita ex adverso aetoliae et fluminis eueni minus m p., ut dictum est, intervallo in ipsis faucibus, sinum corinthiacum lxxxv in longitudinem usque ad isthmon transmittunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 4.5 Plin. Nat. 4.6 (English) >>Plin. Nat. 4.7

Powered by PhiloLogic