Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.12 Plin. Nat. 5.13 (English) >>Plin. Nat. 5.14

5.13

insulas non ita multas complectuntur haec maria. clarissima est meninx, longitudine xxv, latitudine xxii, ab eratosthene lotophagitis appellata; oppida habet duo, meningen ab africae latere et altero thoar, ipsa a dextro syrtis minoris promunturio passibus md sita. ab ea c p. contra laevum cercina cum urbe eiusdem nominis libera, longa xxv, lata dimidium eius, ubi plurimum, at in extremo non plus v. huic perparva carthaginem versus cercinitis ponte iungitur. ab iis l fere passuum lepadusa, longa vi; mox gaulos, galata, cuius terra scorpiones, dirum animal africae, necat. dicuntur et in clupea emori, cuius ex adverso cossyra cum oppido. at contra carthaginis sinum duae aegimoeroe, arae autem scopuli verius quam insulae, inter siciliam maxime et sardiniam. auctores sunt et has quondam habitatas subsedisse.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.12 Plin. Nat. 5.13 (English) >>Plin. Nat. 5.14

Powered by PhiloLogic