Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.13 Plin. Nat. 5.14 (English) >>Plin. Nat. 5.15

5.14

interiore autem ambitu africae ad meridiem versus superque gaetulos, intervenientibus desertis, primi omnium libyes aegyptii, deinde leucoe aethiopes habitant. super eos aethiopum gentes nigritae a quo dictum est flumine, gymnetes pharusi, iam oceanum attingentes quos in mauretaniae fine diximus perorsi. ab his omnibus vastae solitudines orientem versus usque ad garamantas augilasque et trogodytas, verissima opinione eorum, qui desertis africae duas aethiopias superponunt, et ante omnes homeri, qui bipertitos tradit aethiopas, ad orientem occasumque versos. nigri fluvio eadem natura quae nilo. calamum ac papyrum et easdem gignit animantes isdemque temporibus augescit. oritur inter tarraelios aethiopas et oechalicas. horum oppidum magium. quidam solitudinibus interposuerunt atlantas, iuxta eas aegipanas semiferos et blemmyas et gamphasantas et satyros et himantopodas. atlantes degeneres sunt humani ritus, si credimus. nam neque nominum ullorum inter ipsos appellatio est et solem

-- --

orientem occidentemque dira inprecatione contuentur ut exitialem ipsis agrisque, neque in somno visunt qualia reliqui mortales. trogodytae specus excavant; hae illis domus, victus serpentium carnes, stridorque, non vox: adeo sermonis commercio carent. garamantes matrimoniorum exortes passim cum feminis degunt. augilae inferos tantum colunt. gamphasantes, nudi proeliorumque expertes, nulli externo congregantur. blemmyis traduntur capita abesse, ore et oculis pectori adfixis; satyris praeter figuram nihil moris humani; aegipanum qualis vulgo pingitur forma; himantopodes loripedes quidam, quibus serpendo ingredi natura sit; pharusi, quondam persae, comites fuisse herculis ad hesperidas tendentis. nec de africa plura quae memorentur occurrunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.13 Plin. Nat. 5.14 (English) >>Plin. Nat. 5.15

Powered by PhiloLogic