Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.15 Plin. Nat. 5.16 (English) >>Plin. Nat. 5.17

5.16

proxima africae incolitur aegyptus, introrsus ad meridiem recedens, donec a tergo praetendantur aethiopes. inferiorem eius partem nilus dextera laevaque divisus amplexu suo determinat, canopico ostio ab africa, ab asia pelusiaco, clxx passuum intervallo. quam ob causam inter insulas quidam aegyptum retulere, ita se findente nilo, ut triquetram terrae figuram efficiat, ideoque multi graecae litterae vocabulo delta appellavere aegyptum. mensura ab unitate alvei, unde se primum findit in latera, ad canopicum ostium cxlvi, ad pelusiacum clvi est. summa pars contermina aethiopiae thebais vocatur. dividitur in praefecturas oppidorum, quas νόμους vocant: ombiten, apollonopoliten, hermonthiten, thiniten, phaturiten, coptiten, tentyriten, diospoliten, antaeopoliten, aphroditopoliten, lycopoliten. quae iuxta pelusium est regio nomos habet pharbaethiten, bubastiten, sethroiten, taniten. reliqua autem arabicum, hammoniacum tendentem ad hammonis iovis oraculum, oxyrynchiten, leontopoliten, athribiten,

-- --

cynopoliten, hermopoliten, xoiten, mendesium, sebennyten, cabasiten, latopoliten, heliopoliten, prosopiten, panopoliten, busiriten, onuphiten, saiten, ptenethum, ptemphum, naucratiten, meteliten, gynaecopoliten, menelaiten, alexandriae regionem, item libyae, mareotis. heracleopolites est in insula nili longa p. l, in qua et oppidum, herculis appellatum. arsinoitae duo sunt; hi et memphites usque ad summum delta perveniunt, cui sunt contermini ex africa duo oasitae. quidam ex iis aliqua nomina permutant et substituunt alios nomos, ut heroopoliten et crocodilopoliten. inter arsinoiten autem ac memphiten lacus fuit circuitu ccl aut, ut mucianus tradit, ccccl et altitudinis quinquaginta passuum, manu factus, a rege qui fecerat moeridis appellatus. inde lxii p. abest memphis, quondam arx aegypti regum, unde ad hammonis oraculum xii dierum iter, ad scissuram autem nili, quod appellavimus delta, xv.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.15 Plin. Nat. 5.16 (English) >>Plin. Nat. 5.17

Powered by PhiloLogic