Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.18 Plin. Nat. 5.19 (English) >>Plin. Nat. 5.20

5.19

incipit crescere luna nova, quaecumque post solstitium est, sensim modiceque cancrum sole transeunte, abundantissime autem leonem, et residit in virgine isdem quibus adcrevit modis. in totum autem revocatur intra ripas in libra, ut tradit herodotus, centesimo die. cum crescit, reges aut praefectos navigare eo nefas iudicatum est. auctus per puteos mensurae notis deprehenduntur. iustum incrementum est cubitorum xvi. minores aquae non omnia rigant, ampliores detinent tardius recedendo. hae serendi tempora absumunt solo madente, illae non dant sitiente. utrumque reputat provincia. in xii cubitis famem sentit, in xiii etiamnum esurit, xiiii cubita hilaritatem

-- --

adferunt, xv securitatem, xvi delicias. maximum incrementum ad hoc aevi fuit cubitorum xviii claudio principe, minimum v pharsalico bello, veluti necem magni prodigio quodam flumine aversante. cum stetere aquae, apertis molibus admittuntur. ut quaeque liberata est terra, seritur. idem amnis unus omnium nullas exspirat auras.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.18 Plin. Nat. 5.19 (English) >>Plin. Nat. 5.20

Powered by PhiloLogic