Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.1 Plin. Nat. 5.2 (English) >>Plin. Nat. 5.3

5.2

principio terrarum mauretaniae appellantur, usque ad c. caesarem germanici filium regna, saevitia eius in duas divisae provincias. promunturium oceani extumum

-- --

ampelusia nominatur a graecis. oppida fuere lissa et cottae ultra columnas herculis, nunc est tingi, quondam ab antaeo conditum, postea a claudio caesare, cum coloniam faceret, appellatum traducta iulia. abest a baelone oppido baeticae proximo traiectu xxx. ab eo xxv in ora oceani colonia Augusti iulia constantia zulil, regum dicioni exempta et iura in baeticam petere iussa. ab ea xxxv colonia a claudio caesare facta lixos, vel fabulosissime antiquis narrata: ibi regia antaei certamenque cum hercule et hesperidum horti. adfunditur autem aestuarium e mari flexuoso meatu, in quo dracones custodiae instar fuisse nunc interpretantur. amplectitur intra se insulam, quam solam e vicino tractu aliquanto excelsiore non tamen aestus maris inundant. exstat in ea et ara herculis nec praeter oleastros aliud ex narrato illo aurifero nemore. minus profecto mirentur portentosa graeciae mendacia de his et amne lixo prodita qui cogitent nostros nuperque paulo minus monstrifica quaedam de iisdem tradidisse, praevalidam hanc urbem maioremque magna carthagine, praeterea ex adverso eius sitam et prope inmenso tractu

-- --

ab tingi, quaeque alia cornelius nepos avidissime credidit. ab lixo xl in mediterraneo altera Augusti colonia est babba, iulia campestris appellata, et tertia banasa lxxv p., valentia cognominata. ab ea xxxv volubile oppidum, tantundem a mari utroque distans. at in ora a lixo l amnis sububus, praeter banasam coloniam defluens, magnificus et navigabilis. ab eo totidem milibus oppidum sala, eiusdem nominis fluvio inpositum, iam solitudinibus vicinum elephantorumque gregibus infestum, multo tamen magis autololum gente, per quam iter est ad montem africae vel fabulosissimum atlantem.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.1 Plin. Nat. 5.2 (English) >>Plin. Nat. 5.3

Powered by PhiloLogic