Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.20 Plin. Nat. 5.21 (English) >>Plin. Nat. 5.22

5.21

aegyptus super ceteram antiquitatis gloriam xx urbium sibi amase regnante habitata praefert, nunc

-- --

quoque multis etiamsi ignobilibus frequens. celebrantur tamen apollinis, mox leucotheae, diospolis magna, eadem thebe portarum centum nobilis fama, coptos, indicarum arabicarumque mercium nilo proximum emporium, mox veneris oppidum et iterum iovis ac tentyris, infra quod abydus, memnonis regia et osiris templo inclutum, vii d p. in libyam remotum a flumine. dein ptolemais et panopolis ac veneris iterum et in libyco lycon, ubi montes finiunt thebaidem. ab iis oppida mercuri, alabastron, canum et supra dictum herculis. deinde arsinoes ac iam dicta memphis, inter quam et arsinoiten nomon in libyco turres quae pyramides vocantur, et labyrinthus, in moeridis lacu nullo addito ligno exaedificatus, et oppidum crialon. unum praeterea intus et arabiae conterminum claritatis magnae, solis oppidum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.20 Plin. Nat. 5.21 (English) >>Plin. Nat. 5.22

Powered by PhiloLogic