Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.21 Plin. Nat. 5.22 (English) >>Plin. Nat. 5.23

5.22

sed iure laudetur in litore aegyptii maris alexandria, a magno alexandro condita in africae parte ab ostio canopico xii p. iuxta mareotim lacum, qui locus antea rhacotes nominabatur. metatus est eam dinochares architectus pluribus modis memorabili ingenio, xv p. laxitate insessa ad effigiem macedonicae chlamydis orbe

-- --

gyrato laciniosam, dextra laevaque anguloso procursu, iam tum tamen quinta situs parte regiae dicata. mareotis lacus a meridiana urbis parte euripo e canopico ostio mittit ex mediterraneo commercia, insulas quoque plures amplexus, xxx traiectu, ccl ambitu, ut tradit claudius caesar. alii schoenos in longitudinem patere xl faciunt schoenumque stadia xxx: ita fieri longitudinis cl p., tantundem et latitudinis. sunt in honore et intra decursus nili multa oppida, praecipue quae nomina ostiis dedere, non omnibus - xii enim reperiuntur superque quattuor, quae ipsi falsa ora appellant - , sed celeberrimis vii, proximo alexandriae canopico, dein bolbitino, sebennytico, phatmitico, mendesico, tanitico ultimoque pelusiaco. praeterea butos, pharbaethos, leontopolis, athribis, isidis oppidum, busiris, cynopolis, aphrodites, sais, naucratis, unde ostium quidam naucratiticum nominant quod alii heracleoticum, canopico, cui proximum est, praeferentes.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.21 Plin. Nat. 5.22 (English) >>Plin. Nat. 5.23

Powered by PhiloLogic