Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.23 Plin. Nat. 5.24 (English) >>Plin. Nat. 5.25

5.24

iuxta syria litus occupat, quondam terrarum maxuma et plurimis distincta nominibus. namque palaestine vocabatur qua contingit arabas, et iudaea et coele, dein phoenice et qua recedit intus damascena, ac magis etiamnum meridiana babylonia, eadem mesopotamia inter euphraten et tigrin quaque transit taurum sophene, citra vero eam commagene et ultra armeniam adiabene, assyria ante dicta, et ubi ciliciam attingit antiochia. longitudo eius inter ciliciam et arabiam cccclxx p. est,

-- --

latitudo a seleucia pieria ad oppidum in euphrate zeugma clxxv. qui subtilius dividunt, circumfundi syria phoenicen volunt et esse oram maritimam syriae, cuius pars sit idumaea et iudaea, dein phoenicen, dein syriam. id quod praeiacet mare totum phoenicium appellatur. ipsa gens phoenicum in magna gloria litterarum inventionis et siderum navaliumque ac bellicarum artium.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.23 Plin. Nat. 5.24 (English) >>Plin. Nat. 5.25

Powered by PhiloLogic