Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.30 Plin. Nat. 5.31 (English) >>Plin. Nat. 5.32

5.31

hinc redeundum est ad oram atque phoenicen. fuit oppidum crocodilon, est flumen. memoria urbium dorum, sycaminum. promunturium carmelum et in monte

-- --

oppidum eodem nomine, quondam acbatana dictum. iuxta getta, geba, rivus pacida sive belus, vitri fertiles harenas parvo litori miscens; ipse e palude cendebia a radicibus carmeli profluit. iuxta colonia claudi caesaris ptolemais, quae quondam acce. oppidum ecdippa, promunturium album. tyros, quondam insula praealto mari dcc passibus divisa, nunc vero alexandri oppugnantis operibus continens; olim partu clara, urbibus genitis lepti, vtica et illa aemula terrarumque orbis avida carthagine, etiam gadibus extra orbem conditis: nunc omnis eius nobilitas conchylio atque purpura constat. circuitus xviiii est, intra palaetyro inclusa; oppidum ipsum xxii stadia optinet. inde sarepta et ornithon oppida et sidon, artifex vitri thebarumque boeotiarum parens. a tergo eius libanus mons orsus md stadiis zimyram usque porrigitur, quae coeles syriae cognominatur. huic par, interiacente valle, mons adversus antilibanus obtenditur, quondam muro coniunctus. post eum introrsus decapolitana regio praedictaeque cum ea

-- --

tetrarchiae et palaestines tota laxitas. at in ora item subiecta libano fluvius magoras, berytus colonia, quae felix iulia appellatur, leontos oppidum, flumen lycos, palaebyblos, flumen adonis, oppida byblos, botrys, gigarta, trieris, calamos, tripolis, quoniam tyrii et sidonii et aradii optinent, orthosia, eleutheros flumen, oppida zimyra, marathos contraque arados, septem stadiorum oppidum et insula ducentis passibus a continente distans, regio, in qua supradicti desinunt montes, et interiacentibus campis bargylus mons.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.30 Plin. Nat. 5.31 (English) >>Plin. Nat. 5.32

Powered by PhiloLogic