Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.32 Plin. Nat. 5.33 (English) >>Plin. Nat. 5.34

5.33

nunc interiora dicantur. coele habet apameam, marsya amne divisam a nazerinorum tetrarchia, bambycen, quae alio nomine hierapolis vocatur, syris vero mabog - ibi prodigiosa atargatis, graecis autem derceto dicta, colitur - , chalcidem cognominatam ad belum, unde regio chalcidena fertilissima syriae, et inde cyrresticae cyrrum, gazetas, gindarenos, gabenos, tetrarchias duas quae granucomatitae vocantur, hemesenos, hylatas, ituraeorum gentem et qui ex iis baethaemi vocantur, mariamnitanos, tetrarchiam quae mammisea appellatur, paradisum, pagras, penelenitas, seleucias praeter iam dictam duas, quae ad euphraten et quae ad belum vocantur, tardytenses. reliqua autem syria habet, exceptis quae cum euphrate

-- --

dicentur, arethusios, beroeenses, epiphanenses ad orontem, laodicenos, qui ad libanum cognominantur, leucadios, larisaeos, praeter tetrarchias in regna discriptas barbaris nominibus xvii.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.32 Plin. Nat. 5.33 (English) >>Plin. Nat. 5.34

Powered by PhiloLogic