Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.41 Plin. Nat. 5.42 (English) >>Plin. Nat. 5.43

5.42

iunctum mare lycium est gensque lycia, unde vastus sinus. taurus mons, ab eois veniens litoribus, chelidonio promunturio disterminat, inmensus ipse et innumerarum gentium arbiter, dextro latere septentrionalis, ubi primum ab indico mari exsurgit, laevo meridianus et ad occasum tendens mediamque distrahens asiam, nisi opprimenti terras occurrerent maria. resilit ergo ad

-- --

septentriones flexusque inmensum iter quaerit, velut de industria rerum natura subinde aequora opponente, hinc phoenicium, hinc ponticum, illinc caspium et hyrcanium contraque maeotium lacum. torquetur itaque collisus inter haec claustra et tamen victor flexuosus evadit usque ad cognata ripaeorum montium iuga, numerosis nominibus et novis, quacumque incedit, insignis: imaus prima parte dictus, mox emodus, paropanisus, circius, cambades, pariades, choatras, oreges, oroandes, niphates, taurus atque, ubi se quoque exuperat, caucasus, ubi brachia emittit subinde temptanti maria similis, sarpedon, coracesius, cragus, iterumque taurus, etiam ubi dehiscit seque populis aperit, portarum tamen nomine unitatem sibi vindicans, quae aliubi armeniae, aliubi caspiae, aliubi ciliciae vocantur. quin etiam confractus, effugiens quoque maria, plurimis se gentium nominibus hinc et illinc implet, a dextra hyrcanius, caspius, a laeva parihedrus, moschicus, amazonicus, coraxicus, scythicus appellatus, in universum vero graece ceraunius.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.41 Plin. Nat. 5.42 (English) >>Plin. Nat. 5.43

Powered by PhiloLogic