Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.42 Plin. Nat. 5.43 (English) >>Plin. Nat. 5.44

5.43

in lycia igitur a promunturio eius oppidum simena, mons chimaera, noctibus flagrans, hephaestium civitas, et ipsa saepe flagrantibus iugis. oppidum olympus ibi fuit, nunc sunt montana gagae, corydalla, rhodiopolis. iuxta mare limyra cum amne, in quem arycandus influit, mons masicytus, andria civitas, myra, oppida aperlae et antiphellos, quae quondam habesos, atque in recessu phellos. dein pyrrha, item xanthus, a mari xv, flumenque eodem nomine. deinde patara, quae prius pataros, et in monte sidyma, promunturium cragus. ultra par sinus priori; ibi pinara et quae lyciam finit telmesus. lycia lxx quondam oppida habuit, nunc xxxvi habet. ex his celeberrima praeter supra dicta canas, candyba, ubi laudatur eunias nemus, podalia, choma praefluente aedesa, cyaneae, ascandiandalis, amelas, noscopium, tlos, telandrus. conprehendit in mediterraneis et cabaliam,

-- --

cuius tres urbes oenianda, balbura, bubon. a telmeso asiaticum mare sive carpathium et quae proprie vocatur asia. in duas eam partes agrippa divisit: unam inclusit ab oriente phrygia et lycaonia, ab occidente aegaeo mari, a meridie aegyptio, a septentrione paphlagonia; huius longitudinem cccclxx, latitudinem cccxx fecit. alteram determinavit ab oriente armenia minore, ab occidente phrygia, lycaonia, pamphylia, a septentrione provincia pontica, a meridie mari pamphylio, longam dlxxv, latam cccxxv.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.42 Plin. Nat. 5.43 (English) >>Plin. Nat. 5.44

Powered by PhiloLogic