Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.45 Plin. Nat. 5.46 (English) >>Plin. Nat. 5.47

5.46

doridis in sinu leucopolis, hamaxitos, eleus, etene. dein cariae oppida pitaium, eutane, halicarnasus. sex oppida contributa ei sunt a magno alexandro, theangela, side, medmassa, vranium, pedasum, telmisum. habitatur inter duos sinus, ceramicum et iasium. inde myndos et ubi fuit palaemyndus, nariandos, neapolis, caryanda, termera libera, bargylia et, a quo sinus iasius, oppidum iasus. caria interiorum nominum fama praenitet. quippe ibi sunt oppida mylasa libera, antiochia, ubi fuere symmaethos et cranaos oppida; nunc eam circumfluunt maeander et morsynus. fuit in eo tractu et maeandropolis, est eumenia, cludro flumini adposita, glaucus amnis, lysias oppidum et orthosia, berecynthius tractus, nysa, trallis, eadem euanthia et seleucia et antiochia dicta; adluitur eudone amne, perfunditur thebaite. quidam ibi pygmaeos habitasse tradunt. praeterea sunt thydonos, pyrrha, eurome, heraclea, amyzon, alabanda libera, quae conventum eum cognominavit, stratonicea libera,

-- --

labrayndos, ceramus, troezene, phorontis. longinquiores eodem foro disceptant orthronienses, alindienses, euhippini, xystiani, hydissenses, apolloniatae, trapezopolitae, aphrodisienses liberi. praeter haec sunt coscinus, harpasa, adposita fluvio harpaso, quo et trallicon, cum fuit, adluebatur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.45 Plin. Nat. 5.46 (English) >>Plin. Nat. 5.47

Powered by PhiloLogic