Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.59 Plin. Nat. 5.60 (English) >>Plin. Nat. 5.61

5.60

simul dicendum videtur et de galatia, quae superposita agros maiore ex parte phrygiae tenet caputque quondam eius gordium. qui partem eam insedere gallorum tolostobogi et voturi et ambitouti vocantur; qui maeoniae et paphlagoniae regionem, trogmi. praetenditur cappadocia a septentrione et solis ortu, cuius uberrimam partem

-- --

occupavere tectosages. ac toto tractu gentes quidem hae, populi vero ac tetrarchiae omnes numero cxcv. oppida tectosagum ancyra, trogmorum tavium, tolostobogiorum pisinuus. praeter hos celebres attalenses, arassenses, comenses, dictienses, hierorenses, lystreni, neapolitani, oeandenses, seleucenses, sebasteni, timoniacenses, thebaseni. attingit galatia et pamphyliae cabaliam et milyas qui circa barim sunt et cyllanicum et oroandicum pisidiae tractum, item lycaoniae partem obizenen. flumina sunt in ea praeter iam dicta saggarium et gallus, a quo nomen traxere matris deum sacerdotes.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.59 Plin. Nat. 5.60 (English) >>Plin. Nat. 5.61

Powered by PhiloLogic