Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.60 Plin. Nat. 5.61 (English) >>Plin. Nat. 5.62

5.61

nunc reliqua in ora. a cio intus in bithynia prusa, ab Hannibale sub olympo condita - inde nicaeam xxv p. interveniente ascanio lacu - , dein nicaea in ultimo ascanio sinu, quae prius olbia et prusias, item

-- --

altera sub hypio monte. fuere pythopolis, parthenopolis, coryphanta. sunt in ora amnes aesius, bryazon, plataneus, areus, aesyros, geudos, qui et chrysorroas, promunturium in quo megarice oppidum fuit. inde craspedites sinus vocabatur, quoniam id oppidum velut in lacinia erat. fuit et astacum, unde et ex eo astacenus idem sinus; fuit et libyssa oppidum, ubi nunc Hannibalis tantum tumulus. est in intimo sinu nicomedia bithyniae praeclara. leucatas promunturium, quo includitur astacenus sinus, a nicomedia xxxvii d p., rursusque coeuntibus terris angustiae pertinentes usque ad bosporum thracium. in his calchadon libera, a nicomedia lxii d p., procerastis ante dicta, dein colpusa, postea caecorum oppidum, quod locum eligere nescissent, vii stadiis distante byzantio, tanto feliciore omnibus modis sede. ceterum intus in bithynia colonia apamena, agrippenses, iuliopolitae, bithynion. flumina syrium, laphias, pharnacias, alces, serinis, lilaeus, Scopas, hieros, qui bithyniam et galatiam disterminat. ultra calchadona chrysopolis fuit, dein nicopolis, a qua nomen

-- --

etiamnum sinus retinet, in quo portus amyci. dein naulochum promunturium, estiae, templum neptuni. bosporus, d p. intervallo asiam europae iterum auferens, abest a calchadone xii d p., inde fauces primae viii dccl p., ubi spiropolis oppidum fuit. tenent oram omnem thyni, interiora bithyni. is finis asiae est populorumque cclxxxii, qui ad eum locum a fine lyciae numerantur. spatium hellesponti et propontidis ad bosporum thracium ccxxxviiii p. diximus. a calchadone sigeum isidorus cccxxii d p. tradit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.60 Plin. Nat. 5.61 (English) >>Plin. Nat. 5.62

Powered by PhiloLogic