Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.8 Plin. Nat. 5.9 (English) >>Plin. Nat. 5.10

5.9

tertius sinus dividitur in geminos, duarum syrtium vadoso ac reciproco mari diros. ad proximam, quae minor est, a carthagine ccc polybius tradit, ipsam centum milium passuum aditu, trecentorum ambitu. et terra autem siderum observatione ad eam per deserta * * * . harenis perque serpentes iter est. excipiunt saltus repleti ferarum multitudine et introrsus elephantorum solitudines, mox deserta vasta ultraque garamantes, ab augilis dierum xii itinere distantes. super illos fuere gens psylli, super quos lacus lycomedis, desertis circumdatus. augilae ipsi medio fere spatio locantur, ab aethiopia, quae ad occidentem vergit, et a regione, quae inter duas syrtis interiacet, pari utrimque intervallo, sed litore inter duas

-- --

syrtis ccl. ibi civitas oeensis, cinyps fluvius ac regio, oppida neapolis, taphra, habrotonum, leptis altera, quae cognominatur magna. inde syrtis maior, circuitu dcxxv, aditu autem cccxii, inde accolit gens cisippadum. in intimo sinu fuit ora lotophagon, quos quidam machroas dixere, ad philaenorum aras; ex harena sunt hae. ab iis non procul a continente palus vasta amnem tritonem nomenque ab eo accipit, pallantias appellata callimacho et citra minorem syrtim esse dicta, multis vero inter duas syrtis. promunturium, quod maiorem cludit, borion appellatur. ultra cyrenaica provincia.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.8 Plin. Nat. 5.9 (English) >>Plin. Nat. 5.10

Powered by PhiloLogic