Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.62 Plin. Nat. 6.1 (English) >>Plin. Nat. 6.2

6.1

pontus euxinus, antea ab inhospitali feritate axinus appellatus, peculiari invidia naturae sine ulla fine indulgentis aviditati maris et ipse inter europam asiamque funditur. non fuerat satis oceano ambisse terras et partem earum aucta inanitate abstulisse, non inrupisse fractis montibus calpeque africae avolsa tanto maiora absorbuisse quam reliquerit spatia, non per hellespontum propontida infudisse iterum terris devoratis: a bosporo quoque in aliam vastitatem panditur nulla satietate, donec exspatianti

-- --

lacus maeotii rapinam suam iungant. invitis hoc accidisse terris indicio sunt tot angustiae atque tam parva naturae repugnantis intervalla, ad hellespontum dccclxxv p., ad bosporos duos vel bubus meabili transitu - unde nomen ambobus - , etiam quaedam in dissociatione germanitas concors: alitum quippe cantus canumque latratus invicem audiuntur, vocis etiam humanae commercia, inter duos orbes manente conloquio, nisi cum id ipsum auferunt venti. mensuram ponti a bosporo ad maeotium lacum quidam fecere xiiii xxxviii d, eratosthenes c minorem. agrippa a calchadone ad phasim x30, inde bosporum cimmerium ccclx. nos intervalla generatim ponimus conperta in aevo nostro, quando etiam in ipso ore cimmerio pugnatum est.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 5.62 Plin. Nat. 6.1 (English) >>Plin. Nat. 6.2

Powered by PhiloLogic