Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.10 Plin. Nat. 6.11 (English) >>Plin. Nat. 6.12

6.11

ab iis sunt portae caucasiae, magno errore multis caspiae dictae, ingens naturae opus montibus interruptis repente, ubi fores additae ferratis trabibus, subter medias amne diri odoris fluente citraque in rupe castello, quod vocatur cumania, communito ad arcendas transitu gentes innumeras, ibi loci terrarum orbe portis discluso, ex adverso maxime harmasti oppidi hiberum. a portis caucasis per montes gurdinios valli, suani, indomitae gentes, auri tamen metalla fodiunt. ab his ad

-- --

pontum usque heniochorum plurima genera, mox achaeorum. ita se habet haec terrarum e clarissimis. aliqui inter pontum et caspium mare ccclxxv p. non amplius interesse tradiderunt, cornelius nepos ccl: tantis iterum angustiis infestatur asia. claudius caesar a cimmerio bosporo ad caspium mare cl prodidit eaque perfodere cogitasse nicatorem seleucum quo tempore sit ab ptolemaeo cerauno interfectus. a portis caucasiis ad pontum cc esse constat fere.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.10 Plin. Nat. 6.11 (English) >>Plin. Nat. 6.12

Powered by PhiloLogic