Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.12 Plin. Nat. 6.13 (English) >>Plin. Nat. 6.14

6.13

nunc omnibus quae sunt asiae interiora dictis ripaeos montes transcendat animus extraque litore oceani incedat. tribus hic partibus caeli adluens asiam scythicus a septentrione, ab oriente eous, a meridie indicus vocatur varieque per sinus et accolarum conplura

-- --

nomina dividitur. verum asiae quoque magna portio adposita septentrioni iniuria sideris rigens vastas solitudines habet. ab extremo aquilone ad initium orientis aestivi scythae sunt. extra eos ultraque aquilonis initia hyperboreos aliqui posuere, pluribus in europa dictos. primum inde noscitur promunturium celticae lytharmis, fluvius carambucis, ubi lassata cum siderum vi ripaeorum montium deficiunt iuga, ibique arimphaeos quosdam accepimus, haut dissimilem hyperboreis gentem. sedes illis nemora, alimenta bacae, capillus iuxta feminis virisque in probro existimatus, ritus clementes. itaque sacros haberi narrant inviolatosque esse etiam feris accolarum populis, nec ipsos modo, sed illos quoque qui ad eos profugerint. ultra eos plane iam scythae, cimmerii, cissi, anthi, georgi et amazonum gens, haec usque ad caspium et hyrcanium mare.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.12 Plin. Nat. 6.13 (English) >>Plin. Nat. 6.14

Powered by PhiloLogic