Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.13 Plin. Nat. 6.14 (English) >>Plin. Nat. 6.15

6.14

nam et inrumpit e scythico oceano in aversa asiae; pluribus nominibus accolarum appellatum celeberrimum est duobus, caspium et hyrcanium. non minus hoc

-- --

esse quam pontum euxinum clitarchus putat, eratosthenes ponit et mensuram ab exortu et meridie per cadusiae et albaniae oram v cccc stadia, inde per anariacos, amardos, hyrcanos ad ostium zoni fluminis iiii dccc, ab eo ad ostium iaxartis mm cccc, quae summa efficit xv lxxv p. artemidorus hinc detrahit xxv p. agrippa caspium mare gentesque quae circa sunt et cum iis armeniam, determinatas ab oriente oceano serico, ab occidente caucasi iugis, a meridie tauri, a septentrione oceano scythico, patere qua cognitum est cccclxxx in longitudinem, in latitudinem ccxc prodidit. non desunt vero qui eius maris universum circuitum a freto xxv p. tradunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.13 Plin. Nat. 6.14 (English) >>Plin. Nat. 6.15

Powered by PhiloLogic