Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.15 Plin. Nat. 6.16 (English) >>Plin. Nat. 6.17

6.16

corrigendus est in hoc loco error multorum, etiam qui in armenia res proxime cum corbulone gessere. namque ii caspias appellavere portas hiberiae, quas caucasias diximus vocari, situsque depicti et inde missi hoc nomen inscriptum habent. et neronis principis comminatio ad caspias portas tendere dicebatur, cum

-- --

peteret illas, quae per hiberiam in sarmatas tendunt, vix ullo propter oppositos montes aditu ad caspium mare. sunt autem aliae caspiis gentibus iunctae, quod dinosci non potest nisi comitatu rerum alexandri magni.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.15 Plin. Nat. 6.16 (English) >>Plin. Nat. 6.17

Powered by PhiloLogic