Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.16 Plin. Nat. 6.17 (English) >>Plin. Nat. 6.18

6.17

namque persarum regna, quae nunc parthorum intellegimus, inter duo maria persicum et hyrcanium caucasi iugis attolluntur. utrimque per devexa laterum armeniae maiori a frontis parte, quae vergit in commagenen, cephenia, ut diximus, copulatur eique adiabene, assyriorum initium, cuius pars est arbilitis, ubi darium alexander debellavit, proxime syriae. totam eam macedones mygdoniam cognominaverunt a similitudine. oppida alexandria, item antiochia quam nesebin vocant; abest ab artaxatis dccl p. fuit et ninos, inposita tigri, ad solis occasum spectans, quondam clarissima. reliqua vero fronte, quae tendit ad caspium mare, atrapatene, ab armeniae otene regione discreta araxe. oppidum eius gazae, ab artaxatis ccccl p., totidem ab ecbatanis medorum, quorum pars sunt atrapateni.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.16 Plin. Nat. 6.17 (English) >>Plin. Nat. 6.18

Powered by PhiloLogic