Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.18 Plin. Nat. 6.19 (English) >>Plin. Nat. 6.20

6.19

adiabenis conectuntur carduchi quondam dicti, nunc cordueni, praefluente tigri, his pratitae παρ' ὁδὸν appellati, qui tenent caspias portas. iis ab latere altero occurrunt deserta parthiae et citheni iuga. mox eiusdem parthiae amoenissimus situs, qui vocatur choara. duae urbes ibi parthorum oppositae quondam medis, calliope et alia in rupe issatis; ipsum vero parthiae caput hecatompylos; abest a portis cxxxiii p. ita parthorum quoque regna foribus discluduntur. egressos portis excipit protinus gens caspia ad litora usque, quae nomen portis et mari

-- --

dedit. laeva montuosa. ab ea gente retrorsus ad cyrum amnem produntur ccxxv p., ab eodem amne si subeatur ad portas, dcc. hunc enim cardinem alexandri magni itinerum fecere ab iis portis ad indiae principium stadia xv dclxxxx prodendo, ad bactra oppidum, quod appellant zariasta, mmm dcc, inde ad iaxartem amnem v.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.18 Plin. Nat. 6.19 (English) >>Plin. Nat. 6.20

Powered by PhiloLogic