Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.1 Plin. Nat. 6.2 (English) >>Plin. Nat. 6.3

6.2

ergo a faucibus bospori est amnis rebas, quem aliqui rhesum dixerunt. dein syris, portus calpas, sangaris fluvius ex inclutis. oritur in phrygia, accipit vastos amnes, inter quos tembrogium et gallum, idem sagiarius plerisque dictus, coralius, a quo incipiunt mariandyni, sinus oppidumque heraclea, lyco flumini adpositum - abest

-- --

a ponti ore cc - , portus acone, veneno aconito dirus, specus acherusia, flumina paedopides, callichorum, sonautes, oppidum tium, ab heraclea xxxviii p., fluvius billis. ultra quem gens paphlagonia, quam pylaemeniam aliqui dixerunt, inclusam a tergo galatia, oppidum mastya milesiorum, dein cromna, quo loco enetos adicit nepos cornelius, a quibus in italia ortos cognomines eorum venetos credi debere putat, sesamon oppidum, quod nunc amastris, mons cytorus, a tio lxiii p., oppida cimolis, stephane, amnis parthenius. promunturium carambis vasto excursu abest a ponti ostio cccxxv aut, ut aliis placuit, cccl, tantundem a cimmerio aut, ut aliqui maluere, cccxii d. fuit et oppidum eodem nomine et aliud inde armine, nunc est colonia sinope, a cytoro clxiiii, flumen varecum, gens cappadocum, oppidum caturia gazelum, amnis halys, a radicibus tauri per cataoniam cappadociamque decurrens, oppida gangre,

-- --

carusa, amisum liberum, a sinope cxxx, eiusdemque nominis sinus tanti recessus, ut asiam paene insulam faciat, cc haut amplius per continentem ad issicum ciliciae sinum. quo in omni tractu proditur tres tantum gentes graecas iure dici, doricam, ionicam, aeolicam, ceteras barbarorum esse. amiso iunctum fuit oppidum eupatoria, a mithridate conditum; victo eo utrumque pompeiopolis appellatum est.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.1 Plin. Nat. 6.2 (English) >>Plin. Nat. 6.3

Powered by PhiloLogic