Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.20 Plin. Nat. 6.21 (English) >>Plin. Nat. 6.22

6.21

vltra sunt scytharum populi. persae illos sacas universos appellavere a proxima gente, antiqui

-- --

aramios, scythae ipsi persas chorsaros et caucasum montem croucasim, hoc est nive candidum. multitudo populorum innumera et quae cum parthis ex aequo degat. celeberrimi eorum sacae, massagetae, dahae, essedones, astacae, rumnici, pestici, homodoti, histi, edones, camae, camacae, euchatae, cotieri, authusiani, psacae, arimaspi, antacati, chroasai, oetaei. ibi napaei interisse dicuntur a palaeis. nobilia apud eos flumina mandragaeum et caspasum. nec in alia parte maior auctorum inconstantia, credo propter innumeras vagasque gentes. haustum ipsius maris dulcem esse et alexander magnus prodidit et M. Varro talem perlatum pompeio iuxta res gerenti mithridatico bello, magnitudine haut dubie influentium amnium victo sale. adicit idem pompei ductu exploratum, in bactros septem diebus ex india perveniri ad bactrum flumen quod in

-- --

oxum influat, et ex eo per caspium in cyrum subvectos, et v non amplius dierum terreno itinere ad phasim in pontum indicas posse devehi merces.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.20 Plin. Nat. 6.21 (English) >>Plin. Nat. 6.22

Powered by PhiloLogic