Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.22 Plin. Nat. 6.23 (English) >>Plin. Nat. 6.24

6.23

a caspio mari scythicoque oceano in eoum cursus inflectitur, ad orientem conversa litorum fronte. inhabitabilis eius prima pars a scythico promunturio ob nives; proxima inculta saevitia gentium. anthropophagi scythae insident humanis corporibus vescentes; ideo iuxta vastae solitudines ferarumque multitudo, haut dissimilem hominum inmanitatem obsidens. iterum deinde scythae iterumque deserta cum beluis usque ad iugum incubans mari quod vocant tabim. nec ante dimidiam ferme longitudinem eius orae, quae spectat aestivum orientem, inhabitatur illa regio. primi sunt hominum qui noscantur seres, lanicio silvarum nobiles, perfusam aqua depectentes frondium canitiem, unde geminus feminis nostris labos redordiendi fila rursusque texendi: tam multiplici opere, tam longinquo orbe petitur ut in publico matrona traluceat. seres mites quidem, sed et ipsi feris similes coetum

-- --

reliquorum mortalium fugiunt, commercia exspectant. primum eorum noscitur flumen psitharas, proximum cambari, tertium lanos, a quo promunturium chryse, sinus cirnaba, flumen atianos, sinus et gens hominum attacorum, apricis ab omni noxio adflatu seclusa collibus, eadem, qua hyperborei degunt, temperie. de iis privatim condidit volumen amometus, sicut hecataeus de hyperboreis. ab attacoris gentes phuni et thocari et, iam indorum, casiri introrsus ad scythas versi - humanis corporibus vescuntur - , nomades quoque indiae vagantur. sunt qui ab aquilone contingi ab ipsis ciconas dixere et brisaros.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.22 Plin. Nat. 6.23 (English) >>Plin. Nat. 6.24

Powered by PhiloLogic