Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.23 Plin. Nat. 6.24 (English) >>Plin. Nat. 6.25

6.24

sed unde plane constent gentes, hemodi montes adsurgunt indorumque gens incipit, non eoo tantum mari adiacens, verum et meridiano quod indicum appellavimus. quae pars orienti est adversa, recto praetenditur spatio ad flexum et initio indici maris xviii lxxv colligit,

-- --

deinde quae se flexit in meridiem, xxiiii lxxv, ut eratosthenes tradit, usque ad indum amnem, qui est ab occidente finis indiae. conplures autem totam eius longitudinem xl dierum noctiumque velifico navium cursu determinavere et a septentrione ad meridiem xxviii l, agrippa longitudinis xxxiii30, latitudinis xiii prodidit. posidonius ab aestivo solis ortu ad hibernum exortum metatus est eam, adversam galliam statuens, quam ab occidente aestivo ad occidentem hibernum metabatur, totam a favonio; itaque adversum eius venti adflatum iuvare indiam salubremque fieri haut dubia ratione docuit. alia illi caeli facies, alii siderum ortus; binae aestates in anno, binae messes, media inter illas hieme etesiarum flatus, nostra vero bruma lenes ibi aurae, mare navigabile. gentes ei urbesque innumerae, si quis omnes persequi velit. etenim patefacta est non modo alexandri magni armis regumque qui successere ei, circumvectis etiam in hyrcanium mare et caspium seleuco et antiocho praefectoque classis eorum patrocle, verum et aliis auctoribus graecis, qui cum regibus indicis morati, sicut megasthenes et dionysius

-- --

a philadelpho missus, ex ea causa vires quoque gentium prodidere. non tamen est diligentiae locus: adeo diversa et incredibilia traduntur. alexandri magni comites in eo tractu indiae, quem is subegerit, scripserunt v oppidorum fuisse, nullum coo minus, gentium viiii, indiamque tertiam partem esse terrarum omnium, multitudinem populorum innumeram, probabili sane ratione: indi enim gentium prope soli numquam migravere finibus suis. colliguntur a libero patre ad alexandrum magnum reges eorum cliii annis vi ccccli; adiciunt et menses iii. amnium mira vastitas; proditur alexandrum nullo die minus stadia dc navigasse indo nec potuisse ante menses v enavigare adiectis paucis diebus, et tamen minorem gange esse constat. seneca, etiam apud nos temptata indiae commentatione, lx amnes eius prodidit, gentes duodeviginti centumque. par labos sit montes enumerare. iunguntur inter se imavus, hemodus, paropanisus, caucasus, a quibus tota decurrit in planitiem inmensam et aegypto similem.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.23 Plin. Nat. 6.24 (English) >>Plin. Nat. 6.25

Powered by PhiloLogic