Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.24 Plin. Nat. 6.25 (English) >>Plin. Nat. 6.26

6.25

verum ut terrena demonstratio intellegatur, alexandri

-- --

magni vestigiis insistimus. diognetus et baeton, itinerum eius mensores, scripsere a portis caspiis hecatompylon parthorum quot diximus milia esse, inde alexandriam arion, quam urbem is rex condidit, dlxxv, prophthasiam drangarum cxcviiii, arachosiorum oppidum dlxv, ortospanum clxxv, inde ad alexandri oppidum l - in quibusdam exemplaribus diversi numeri reperiuntur - ; hanc urbem sub ipso caucaso esse positam; ab ea ad flumen copheta et oppidum indorum peucolatim ccxxxvii, unde ad flumen indum et oppidum taxilla lx, ad hydaspen fluvium clarum cxx, ad hypasim non ignobiliorem xxv iiii ccclxxxx, qui fuit alexandri itinerum terminus, exuperato tamen amne arisque in adversa ripa dicatis. epistulae quoque regis ipsius consentiunt his. reliqua inde seleuco nicatori peragrata sunt: ad sydrum clxviiii, iomanem amnem tantundem - aliqua exemplaria adiciunt v passuum - , inde ad gangen cxii d, ad rhodaphan dlxviiii - alii

-- --

cccxxv in hoc spatio produnt - , ad callinipaza oppidum clxvii d - alii cclxv - , inde ad confluentem iomanis et gangis dcxxv - plerique adiciunt xiii d - , ad oppidum palibothra ccccxxv, ad ostium gangis dcxxxvii d. gentes, quas memorare non pigeat, a montibus hemodis, quorum promunturium imaus vocatur incolarum lingua nivosum sic significante, isari, cosiri, izi et per iuga chirotosagi multarumque gentium cognomen bragmanae, quorum mactocalingae; flumina prinas et cainnas, quod in gangen influit, ambo navigabilia; gentes calingae mari proximi et supra mandaei, malli quorum mons mallus, finisque tractus eius ganges.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.24 Plin. Nat. 6.25 (English) >>Plin. Nat. 6.26

Powered by PhiloLogic