Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.26 Plin. Nat. 6.27 (English) >>Plin. Nat. 6.28

6.27

indus, incolis sindus appellatus, in iugo caucasi montis quod vocatur paropanisus adversus solis ortum effusus, et ipse undeviginti recipit amnes, sed clarissimos hydaspen quattuor alios adferentem, cantabam tris, per se vero navigabiles acesinum et hypasim, quadam tamen aquarum modestia nusquam latior l stadiis aut altior xv passibus, amplissimam insulam efficiens, quae prasiane nominatur, et aliam minorem, quae patale. ipse per xii cl passuum, parcissimis auctoribus, navigatur et quodam solis comitatu in occasum versus oceano infunditur. mensuram orae ad eum ponam, ut invenio, generatim, quamquam inter se nullae congruunt. ab ostio gangis ad promunturium calingon et oppidum dandaguda dcxxv, ad tropina xii xxv, ad perimulae promunturium, ubi

-- --

est celeberrimum indiae emporium, dccl, ad oppidum in insula quam supra diximus patalam dcxx.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.26 Plin. Nat. 6.27 (English) >>Plin. Nat. 6.28

Powered by PhiloLogic