Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.28 Plin. Nat. 6.29 (English) >>Plin. Nat. 6.30

6.29

hinc deinde accolunt indum, adverso eo scandente demonstratione, mathoae, bolingae, gallitalutae, dimuri, megari, ardabae, mesae, abisari, silae; mox deserta in ccl, quibus exuperatis organagae, abortae, brasuertae, et ab his solitudines prioribus pares. dein sorofages, arbae, marogomatrae, vmbritae ceaeque, quorum xii nationes

-- --

singulisque binae urbes, asini, trium urbium incolae; caput eorum bucephala, alexandri regis equo, cui fuerat hoc nomen, ibi sepulto conditum. montani super hos caucaso subiecti sosaeadae, sondrae transgressisque indum et cum eo decurrentibus samarabiae, sambraceni, bisambritae, orsi, andiseni, taxilae cum urbe celebri. iam in plana demisso tractu, cui universo nomen amendae, populi quattuor, peucolitae, arsagalitae, geretae, assoi. etenim plerique ab occidente non indo amne determinant, sed adiciunt quattuor satrapias, gedrosos, arachotas, arios, paropanisidas, ultimo fine cophete fluvio, quae omnia ariorum esse aliis placet. nec non et nysam urbem plerique indiae adscribunt montemque merum, libero patri sacrum, unde origo fabulae, iovis femine editum; item aspaganos gentem, vitis et lauri et buxi pomorumque omnium in graecia nascentium fertilem. quae memoranda ac prope fabulosa de fertilitate terrae et genere frugum arborumque aut ferarum ac volucrum et aliorum animalium traduntur, suis quaeque locis in reliqua parte operis commemorabuntur, quattuor satrapiae mox paulo, ad taprobanen insulam festinante animo.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.28 Plin. Nat. 6.29 (English) >>Plin. Nat. 6.30

Powered by PhiloLogic